Fondare 57 Risultati per: Estote
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis. (Epistula ad Galatas 4, 12)
Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)
Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Epistula ad Ephesios 4, 32)
Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi, (Epistula ad Ephesios 5, 1)
Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. (Epistula ad Philippenses 3, 17)
et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore: et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino. (Epistula ad Colossenses 3, 18)
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 14)
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. (Epistula Iacobi 4, 7)