Fondare 57 Risultati per: Estote
Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. (Epistula Iacobi 4, 9)
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5, 7)
Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. (Epistula Iacobi 5, 8)
Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: (Epistula I Petri 2, 13)
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. (Epistula I Petri 2, 18)
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: (Epistula I Petri 5, 8)
Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, (Epistula Iudae 1, 17)