Fondare 56 Risultati per: Finis

  • Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. (Liber Sapientiae 14, 14)

  • Infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est, et initium et finis. (Liber Sapientiae 14, 27)

  • Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 10)

  • Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)

  • et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi, testimonium præbuit in conspectu Domini et christi: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)

  • Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. (Liber Isaiae 2, 7)

  • Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)

  • Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris: venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ. (Liber Ieremiae 51, 13)

  • Teth. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus. (Lamentationes 1, 9)

  • Vau. Et dixi: Periit finis meus, et spes mea a Domino. (Lamentationes 3, 18)

  • Sade. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster. (Lamentationes 4, 18)

  • qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum? qui argentum fabricant, et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum? (Liber Baruch 3, 18)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina