Fondare 56 Risultati per: Finis

  • Et dixit: Quid tu vides, Amos? Et dixi: Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me: Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum. (Prophetia Amos 8, 2)

  • Diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus. (Prophetia Nahum 2, 9)

  • et micantis gladii, et fulgurantis hastæ, et multitudinis interfectæ, et gravis ruinæ ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis. (Prophetia Nahum 3, 3)

  • Æthiopia fortitudo ejus, et Ægyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. (Prophetia Nahum 3, 9)

  • Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 6)

  • Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. (Evangelium secundum Marcum 13, 7)

  • et regni ejus non erit finis. (Evangelium secundum Lucam 1, 33)

  • Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. (Evangelium secundum Lucam 21, 9)

  • Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. (Epistula ad Romanos 6, 21)

  • Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)

  • Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. (Epistula I ad Corinthios 15, 24)

  • Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina