Fondare 85 Risultati per: Justum

  • Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. (Liber Psalmorum 36, 25)

  • Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum. (Liber Psalmorum 36, 32)

  • Et cum nec ipse jam fœtorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. (Liber II Maccabaeorum 9, 12)

  • Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta: (Liber II Maccabaeorum 12, 41)

  • commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit. (Liber II Maccabaeorum 13, 23)

  • Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere. (Liber Proverbiorum 9, 9)

  • Non contristabit justum quidquid ei acciderit: impii autem replebuntur malo. (Liber Proverbiorum 12, 21)

  • Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. (Liber Proverbiorum 17, 15)

  • Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 9)

  • et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit. (Liber Ecclesiastes 7, 19)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina