Fondare 85 Risultati per: Justum
Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: (Actus Apostolorum 3, 14)
Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. (Actus Apostolorum 4, 19)
At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: (Actus Apostolorum 22, 14)
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. (Epistula ad Ephesios 6, 1)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. (Epistula ad Philippenses 1, 7)
Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo. (Epistula ad Colossenses 4, 1)
Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant: (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, (Epistula ad Titum 1, 8)
Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis. (Epistula Iacobi 5, 6)
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: (Epistula II Petri 1, 13)
et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: (Epistula II Petri 2, 7)