Fondare 1481 Risultati per: Mea
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: (Evangelium secundum Ioannem 12, 27)
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 47)
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. (Evangelium secundum Ioannem 12, 48)
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. (Evangelium secundum Ioannem 13, 37)
Si diligitis me, mandata mea servate: (Evangelium secundum Ioannem 14, 15)
Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. (Evangelium secundum Ioannem 15, 7)
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. (Evangelium secundum Ioannem 15, 9)
Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. (Evangelium secundum Ioannem 15, 10)
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. (Evangelium secundum Ioannem 16, 15)
et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. (Evangelium secundum Ioannem 17, 10)