Fondare 1481 Risultati per: Mea

  • et amoto illo, suscitavit illis David regem: cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. (Actus Apostolorum 13, 22)

  • Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)

  • Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)

  • Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)

  • Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. (Actus Apostolorum 20, 29)

  • Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, (Actus Apostolorum 24, 17)

  • Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: (Actus Apostolorum 26, 4)

  • dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. (Actus Apostolorum 27, 24)

  • Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)

  • id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)

  • Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. (Epistula ad Romanos 7, 18)

  • Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: (Epistula ad Romanos 9, 1)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina