Fondare 215 Risultati per: Nocte
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)
Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: (Prophetia Ionae 4, 10)
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 34)
dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille. (Evangelium secundum Marcum 4, 27)
et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. (Evangelium secundum Marcum 5, 5)
vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), (Evangelium secundum Marcum 13, 35)