Fondare 27 Risultati per: Sedes
Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ? (Liber Exodus 18, 14)
dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris. (Liber Iosue 22, 8)
Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas: (Liber Iudicum 9, 55)
Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnæ nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethæi consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas. (Liber I Samuelis 5, 9)
et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber II Regum 19, 15)
Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum. (Liber Psalmorum 10, 5)
Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui. (Liber Psalmorum 44, 7)
Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare (Liber Psalmorum 79, 2)
Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es. (Liber Psalmorum 92, 2)
Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto? (Liber Psalmorum 93, 20)
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. (Liber Psalmorum 121, 5)
Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)