Encontrados 27 resultados para: Sedes

  • Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ? (Liber Exodus 18, 14)

  • dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, ære ac ferro, et veste multiplici: dividite prædam hostium cum fratribus vestris. (Liber Iosue 22, 8)

  • Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas: (Liber Iudicum 9, 55)

  • Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnæ nimis: et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethæi consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas. (Liber I Samuelis 5, 9)

  • et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber II Regum 19, 15)

  • Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum. (Liber Psalmorum 10, 5)

  • Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui. (Liber Psalmorum 44, 7)

  • Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare (Liber Psalmorum 79, 2)

  • Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es. (Liber Psalmorum 92, 2)

  • Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto? (Liber Psalmorum 93, 20)

  • Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. (Liber Psalmorum 121, 5)

  • Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos ; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium. (Liber Sapientiae 5, 24)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina