Fondare 170 Risultati per: Semper
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)
semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva. (Epistula ad Romanos 11, 10)
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: (Epistula I ad Corinthios 1, 4)
Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. (Epistula II ad Corinthios 4, 10)
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. (Epistula II ad Corinthios 4, 11)
Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. (Epistula II ad Corinthios 6, 10)
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
Bonum autem æmulamini in bono semper: et non tantum cum præsens sum apud vos. (Epistula ad Galatas 4, 18)