Fondare 86 Risultati per: Stetit

  • Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis, Elia ? Et ille respondit : (Liber I Regum 19, 13)

  • Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ? (Liber I Regum 22, 21)

  • Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis, (Liber II Regum 2, 13)

  • Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei: (Liber II Regum 5, 9)

  • Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo. (Liber II Regum 5, 15)

  • Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. (Liber II Regum 5, 25)

  • Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos. (Liber II Regum 13, 21)

  • Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. (Liber II Regum 18, 28)

  • Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)

  • Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi, Jeroboam, et omnis Israël. (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? (Liber II Paralipomenon 18, 20)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? (Liber II Paralipomenon 24, 20)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina