Fondare 86 Risultati per: Stetit

  • Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. (Liber Psalmorum 106, 25)

  • Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)

  • In verbo ejus stetit aqua sicut congeries: et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum: (Liber Ecclesiasticus 39, 22)

  • hæreditas sancta nepotes eorum, et in testamentis stetit semen eorum: (Liber Ecclesiasticus 44, 12)

  • Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)

  • Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum ! (Liber Isaiae 36, 13)

  • Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)

  • Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)

  • Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. (Liber Ieremiae 46, 15)

  • Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. (Prophetia Ezechielis 10, 6)

  • Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. (Prophetia Ezechielis 10, 18)

  • Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina