Fondare 225 Risultati per: Sumus

  • In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat? (Prophetia Michaeae 2, 4)

  • quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis. (Prophetia Zachariae 11, 5)

  • Quod si dixerit Idumæa: Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt: hæc dicit Dominus exercituum: Isti ædificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. (Prophetia Malachiae 1, 4)

  • Et dixistis: Quid locuti sumus contra te? Dixistis: Vanus est qui servit Deo: et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)

  • Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)

  • dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)

  • Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)

  • Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)

  • Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. (Evangelium secundum Lucam 17, 10)

  • Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. (Evangelium secundum Lucam 18, 28)

  • Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 33)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina