Fondare 225 Risultati per: Sumus
Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 41)
Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus. (Evangelium secundum Ioannem 9, 28)
Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
Ego et Pater unum sumus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 30)
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. (Evangelium secundum Ioannem 17, 22)
et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? (Actus Apostolorum 2, 8)
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. (Actus Apostolorum 5, 32)
Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. (Actus Apostolorum 10, 39)
Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)
et dicentes: Viri, quid hæc facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum, et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt: (Actus Apostolorum 14, 14)