Fondare 89 Risultati per: Surge
dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula? (Evangelium secundum Marcum 2, 9)
tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Marcum 2, 11)
Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. (Evangelium secundum Marcum 3, 3)
Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. (Evangelium secundum Marcum 5, 41)
Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei: Animæquior esto: surge, vocat te. (Evangelium secundum Marcum 10, 49)
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula? (Evangelium secundum Lucam 5, 23)
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. (Evangelium secundum Lucam 6, 8)
Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait: Adolescens, tibi dico, surge. (Evangelium secundum Lucam 7, 14)