Fondare 89 Risultati per: Surge
Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. (Evangelium secundum Lucam 8, 54)
Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit. (Evangelium secundum Lucam 17, 19)
Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. (Evangelium secundum Ioannem 5, 8)
Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta. (Actus Apostolorum 8, 26)
Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)
Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. (Actus Apostolorum 9, 11)
Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. (Actus Apostolorum 9, 34)
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)
Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca. (Actus Apostolorum 10, 13)
Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos. (Actus Apostolorum 10, 20)
Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge: et ego ipse homo sum. (Actus Apostolorum 10, 26)