Fondare 286 Risultati per: Unum

  • cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet: (Liber Iudith 6, 3)

  • et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. (Liber Esther 3, 6)

  • Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. (Liber Esther 8, 11)

  • Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël. (Liber Esther 10, 13)

  • Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. (Liber Iob 9, 3)

  • Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)

  • Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? (Liber Iob 11, 10)

  • Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et alterum, quibus ultra non addam. (Liber Iob 39, 35)

  • Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. (Liber Psalmorum 2, 2)

  • In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. (Liber Psalmorum 13, 1)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Custodit Dominus omnia ossa eorum: unum ex his non conteretur. (Liber Psalmorum 33, 21)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina