Fondare 98 Risultati per: Vestro

  • Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper. (Liber Exodus 32, 13)

  • Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. (Liber Exodus 32, 30)

  • De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea. (Liber Leviticus 22, 25)

  • Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. (Liber Leviticus 23, 14)

  • Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)

  • Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: (Liber Leviticus 25, 44)

  • Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia: cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro. (Liber Leviticus 26, 8)

  • Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, (Liber Deuteronomii 1, 32)

  • Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem. (Liber Deuteronomii 4, 4)

  • Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis: (Liber Deuteronomii 4, 25)

  • Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt: (Liber Deuteronomii 6, 14)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina