Fondare 98 Risultati per: Vestro
vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat: (Liber Deuteronomii 9, 16)
projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro. (Liber Deuteronomii 9, 17)
Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra: (Liber Deuteronomii 11, 13)
En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem: (Liber Deuteronomii 11, 26)
Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro. (Liber Deuteronomii 11, 32)
Non facietis ita Domino Deo vestro: (Liber Deuteronomii 12, 4)
Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos. (Liber Deuteronomii 12, 12)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 5)
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël, (Liber Deuteronomii 29, 10)
Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum. (Liber Iosue 3, 10)
siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis, (Liber Iosue 4, 23)
Præceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. (Liber Iosue 6, 10)