Fondare 78 Risultati per: angustia desperatio spem miseriam

  • Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est. (Liber Psalmorum 118, 143)

  • eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent: erat ergo videre miseriam. (Liber II Maccabaeorum 6, 9)

  • Et cum jam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. (Liber II Maccabaeorum 7, 14)

  • Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat: (Liber II Maccabaeorum 7, 20)

  • non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 22)

  • Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia: (Liber Proverbiorum 1, 27)

  • Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo. (Liber Proverbiorum 11, 8)

  • Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)

  • quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)

  • Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)

  • quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)

  • Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 26, 12)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina