Fondare 78 Risultati per: angustia desperatio spem miseriam

  • Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)

  • Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. (Epistula II ad Corinthios 2, 4)

  • Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: (Epistula II ad Corinthios 3, 12)

  • Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)

  • Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. (Epistula ad Galatas 5, 5)

  • quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)

  • secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)

  • propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: (Epistula ad Colossenses 1, 5)

  • Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)

  • Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 8)

  • Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia, (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 16)

  • Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. (Epistula II ad Timotheum 2, 22)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina