Fondare 53 Risultati per: aperta mente

  • Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus. (Liber Proverbiorum 27, 25)

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? (Liber Ecclesiastes 2, 23)

  • Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi, (Liber Isaiae 14, 24)

  • tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ; (Liber Isaiae 35, 6)

  • Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam? (Liber Isaiae 44, 19)

  • Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. (Liber Isaiae 48, 8)

  • Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta. (Liber Isaiae 57, 8)

  • Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas: (Liber Ieremiae 39, 2)

  • Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldæorum: nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum. (Liber Ieremiae 50, 45)

  • Et dixit ad eos rex: Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim. (Prophetia Danielis 2, 3)

  • Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans prævaricationem. (Prophetia Nahum 1, 11)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina