Fondare 53 Risultati per: aperta mente

  • Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)

  • et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 52)

  • et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. (Evangelium secundum Marcum 12, 30)

  • Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. (Evangelium secundum Lucam 1, 51)

  • Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)

  • Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)

  • Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. (Evangelium secundum Lucam 24, 4)

  • Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. (Actus Apostolorum 2, 6)

  • Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)

  • gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)

  • Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. (Epistula I ad Corinthios 14, 15)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina