Fondare 251 Risultati per: ignis columna
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 42)
et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 50)
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. (Evangelium secundum Marcum 9, 43)
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, (Evangelium secundum Marcum 9, 44)
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. (Evangelium secundum Marcum 9, 45)
Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. (Evangelium secundum Marcum 9, 47)
Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? (Evangelium secundum Lucam 9, 54)
Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: (Actus Apostolorum 2, 3)
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. (Epistula ad Romanos 12, 20)