Fondare 251 Risultati per: ignis columna

  • uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. (Epistula I ad Corinthios 3, 13)

  • in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 8)

  • si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. (Epistula I ad Timotheum 3, 15)

  • Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. (Epistula ad Hebraeos 1, 7)

  • terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. (Epistula ad Hebraeos 10, 27)

  • extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: (Epistula ad Hebraeos 11, 34)

  • Etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! (Epistula Iacobi 3, 5)

  • Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna. (Epistula Iacobi 3, 6)

  • Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)

  • exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? (Epistula II Petri 3, 12)

  • Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. (Epistula Iudae 1, 7)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina