1. Haec sunt mandata et praecep ta atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester, ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam;

2. ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia praecepta et mandata eius, quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.

3. Audi, Israel, et observa, ut facias, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus, Deus patrum tuorum, tibi terram lacte et melle manantem.

4. Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est.

5. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.

6. Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo,

7. et inculcabis ea filiis tuis et loqueris ea sedens in domo tua et ambulans in itinere, decumbens atque consurgens;

8. et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque quasi appensum quid inter oculos tuos,

9. scribesque ea in postibus domus tuae et in portis tuis.

10. Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,

11. domos plenas cunctarum opum, quas non implevisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti, et comederis et saturatus fueris,

12. cave diligenter, ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis:

13. Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.

14. Non ibitis post deos alienos, de diis gentium, quae in circuitu vestro sunt,

15. quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui; ne quando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae.

16. Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.

17. Custodite mandata Domini Dei vestri ac testimonia et praecepta, quae praecepit tibi;

18. et fac, quod rectum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,

19. ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus.

20. Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimonia haec et praecepta atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster vobis?”,

21. dices ei: “Servi eramus pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

22. fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro;

23. et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua iuravit patribus nostris.

24. Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia praecepta haec et timeamus Dominum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.

25. Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”.





“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina