Liber Psalmorum, 122

Neo Vulgata Latina

1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “In domum Domini ibimus”.

2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.

3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.

4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.

6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “Securi sint diligentes te!

7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis!”.

8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: “Pax in te!”.

9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.







Capitoli: