Liber Psalmorum, 142

Neo Vulgata Latina

1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.

2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;

3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.

5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -

6 Clamavi ad te, Domine; dixi: “Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.

7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi”.







Capitoli: