Liber Psalmorum, 95

Vulgata Clementina

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;

8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.

11 Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;

12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.







Capitoli: