1. O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?

2. Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?

3. Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini?

4. Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!

5. Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?

6. Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.

7. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.

8. Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.

9. Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideli Abraham.

10. Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”.

11. Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;

12. lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.

13. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”,

14. ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.

15. Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat.

16. Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus.

17. Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

18. Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.

19. Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.

20. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.

21. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.

22. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.

23. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat.

24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;

25. at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.

26. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.

27. Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis:

28. non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

29. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.





“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina