13. Et dixit: “Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini. Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam”.





“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina