Znaleziono 103 Wyniki dla: Accepit

  • Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; (Liber I Paralipomenon 14, 3)

  • Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. (Liber II Paralipomenon 11, 20)

  • Abia autem confortatus est et accepit sibi uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias. (Liber II Paralipomenon 13, 21)

  • Accepit autem ei Ioiada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. (Liber II Paralipomenon 24, 3)

  • Et de filiis sacerdotum: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. (Liber Esdrae 2, 61)

  • Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum. (Liber Nehemiae 7, 63)

  • Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos. (Liber Thobis 9, 5)

  • Et accepit camelos et asinos et mulos ad utensilia eorum, multitudinem magnam valde, et oves et boves et capras in praeparationem eorum, quorum non erat numerus, (Liber Iudith 2, 17)

  • Et accepit omnem virtutem suam, pedites et equites et quadrigas suas et abiit inde in montanam (Liber Iudith 2, 22)

  • Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivit civitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos. (Liber Iudith 3, 6)

  • Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam. (Liber Iudith 10, 4)

  • Postquam autem aurora orta est, suspenderunt caput Holofernis super murum; et accepit omnis vir arma sua, et exierunt secundum cohortes ad ascensiones montis. (Liber Iudith 14, 11)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina