Znaleziono 235 Wyniki dla: Altare

  • iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”. (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant; (Liber II Maccabaeorum 15, 31)

  • dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)

  • Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. (Liber Ecclesiasticus 47, 11)

  • In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. (Liber Isaiae 19, 19)

  • ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. (Lamentationes 2, 7)

  • Et dixerunt: “Ecce misimus ad vos pecuniam; emite ex ea pecunia holocausta et pro peccato et tus et facite oblationem et afferte super altare Domini Dei nostri; (Liber Baruch 1, 10)

  • Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. (Prophetia Ezechielis 8, 16)

  • Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. (Prophetia Ezechielis 9, 2)

  • Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi. (Prophetia Ezechielis 40, 47)

  • Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo. (Prophetia Ezechielis 43, 22)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina