Znaleziono 121 Wyniki dla: Audivit

  • Rursumque concepit et peperit filium et ait: “Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi”; vocavitque nomen illius Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicen tium: “Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias”, (Liber Genesis 31, 1)

  • audivit eum per visionem noctis vocantem se: “Iacob, Iacob!”. Cui respondit: “Ecce adsum!”. (Liber Genesis 46, 2)

  • Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; (Liber Exodus 2, 24)

  • Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 13)

  • Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)

  • Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 8, 11)

  • et dixerunt malefici ad pharaonem: “Digitus Dei est hic”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus. (Liber Exodus 8, 15)

  • Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)

  • et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?”. (Liber Exodus 16, 7)

  • Dixitque Moyses ad Aaron: “Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum”. (Liber Exodus 16, 9)

  • Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde; quod Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina