Znaleziono 2227 Wyniki dla: Ave
Et dixi illi: “Domine mi, tu scis”. Et dixit mihi: “Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. (Apocalypsis Ioannis 7, 14)
Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent. (Apocalypsis Ioannis 8, 6)
Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram. (Apocalypsis Ioannis 11, 10)
Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum (Apocalypsis Ioannis 11, 16)
et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes: “Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum ea?”. (Apocalypsis Ioannis 13, 4)
Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur. (Apocalypsis Ioannis 13, 15)
Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14, 9)
Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 11)
Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam. (Apocalypsis Ioannis 16, 9)
Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore (Apocalypsis Ioannis 16, 10)
et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis. (Apocalypsis Ioannis 16, 11)
Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis. (Apocalypsis Ioannis 16, 21)