Znaleziono 17 Wyniki dla: Beneplacitum
in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris; (Liber Leviticus 22, 19)
De manu alienigenae non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis”. (Liber Leviticus 22, 25)
Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem. (Liber Psalmorum 68, 17)
Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei. (Liber Psalmorum 147, 10)
Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius. (Liber Psalmorum 147, 11)
quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute. (Liber Psalmorum 149, 4)
Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei. (Liber Proverbiorum 11, 27)
Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi, (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 11, 17)
si praestes animae tuae beneplacitum concupiscentiae, faciet te in gaudium inimicis tuis. (Liber Ecclesiasticus 18, 31)
secundum beneplacitum eius, sic homo in manu illius, qui se fecit et reddet illi secundum iudicium suum. (Liber Ecclesiasticus 33, 14)
Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. (Liber Ecclesiasticus 35, 5)