Znaleziono 69 Wyniki dla: Carne

  • et tentationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)

  • quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. (Epistula ad Galatas 6, 8)

  • Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur; (Epistula ad Galatas 6, 12)

  • neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)

  • Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, (Epistula ad Ephesios 2, 14)

  • Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Epistula ad Ephesios 5, 31)

  • Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)

  • permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos. (Epistula ad Philippenses 1, 24)

  • Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)

  • quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis: (Epistula ad Philippenses 3, 4)

  • Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, (Epistula ad Colossenses 1, 24)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina