Znaleziono 41 Wyniki dla: Chaleb

  • Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. (Liber Iosue 15, 13)

  • Delevitque ex ea Chaleb tres filios Enac: Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. (Liber Iosue 15, 14)

  • Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo illi Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iosue 15, 16)

  • Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb, deditque ei Axam filiam suam uxorem. (Liber Iosue 15, 17)

  • Quae cum veniret, suasit viro suo, ut peteret a patre suo agrum; descenditque de asino. Cui Chaleb: “Quid habes?”, inquit. (Liber Iosue 15, 18)

  • At illa respondit: “Da mihi benedictionem. Terram Nageb arentem dedisti mihi; iunge et irriguam”. Dedit itaque ei Chaleb irriguum superius et inferius. (Liber Iosue 15, 19)

  • Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum. (Liber Iosue 21, 12)

  • Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem”. (Liber Iudicum 1, 12)

  • Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. (Liber Iudicum 1, 13)

  • Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. (Liber Iudicum 1, 14)

  • At illa respondit: “Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. (Liber Iudicum 1, 15)

  • Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac. (Liber Iudicum 1, 20)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina