Znaleziono 57 Wyniki dla: Cherubim

  • Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim. (Liber Ecclesiasticus 49, 10)

  • “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 1)

  • Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem”. Ingressusque est in conspectu meo. (Prophetia Ezechielis 10, 2)

  • Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. (Prophetia Ezechielis 10, 3)

  • Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis. (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: “Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim”, ingressus ille stetit iuxta rotam; (Prophetia Ezechielis 10, 6)

  • et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. (Prophetia Ezechielis 10, 7)

  • Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum, (Prophetia Ezechielis 10, 8)

  • et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi, (Prophetia Ezechielis 10, 9)

  • Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar. (Prophetia Ezechielis 10, 15)

  • Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant. (Prophetia Ezechielis 10, 16)


“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina