Znaleziono 201 Wyniki dla: Civitates

  • Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)

  • Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis. (Liber Psalmorum 9, 7)

  • Quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabit civitates Iudae; et inhabitabunt ibi et possidebunt eam. (Liber Psalmorum 69, 36)

  • Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti. (Liber I Maccabaeorum 1, 19)

  • Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iudae et venit Ierusalem cum turba magna; (Liber I Maccabaeorum 1, 29)

  • Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae, (Liber I Maccabaeorum 1, 44)

  • Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 54)

  • et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor in Alimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae. (Liber I Maccabaeorum 5, 26)

  • Inde perrexit et cepit Chaspho, Maced et Bosor et reliquas civitates Galaaditidis. (Liber I Maccabaeorum 5, 36)

  • Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris; (Liber I Maccabaeorum 9, 50)

  • Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)

  • Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina