Znaleziono 30 Wyniki dla: Convertit

  • Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius. (Liber I Samuelis 14, 27)

  • Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam: “Insidiae, Ochozia!”. (Liber II Regum 9, 23)

  • Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)

  • Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens: (Liber II Regum 20, 2)

  • Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae et pondus domus Achab et extergam Ierusalem sicut qui extergit vas, extergit et convertit super faciem eius. (Liber II Regum 21, 13)

  • praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam. (Liber I Paralipomenon 21, 27)

  • Et convertit rex faciem suam et benedixit universae multitudini Israel — nam omnis turba stabat intenta — et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)

  • eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem. (Liber Nehemiae 13, 2)

  • et visitavit ascensus civitatis eorum et fontes aquarum perambulavit et praeoccupavit eos. Et praeposuit eis castra virorum bellatorum et ipse convertit in populum suum. (Liber Iudith 7, 7)

  • Convertit mare in aridam, et in flumine pertransibunt pede; ibi laetabimur in ipso. (Liber Psalmorum 66, 6)

  • Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent. (Liber Psalmorum 78, 44)

  • Convertit cor eorum, ut odirent populum eius et dolum facerent in servos eius. (Liber Psalmorum 105, 25)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina