Znaleziono 230 Wyniki dla: Decem
Factum est autem in mense septimo venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo; percusseruntque Godoliam, qui mortuus est, sed et Iudaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha. (Liber II Regum 25, 25)
Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex tribu Ephraim et ex tribu Dan et ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem. (Liber I Paralipomenon 6, 46)
omnes hi filii Iedihel principes familiarum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes. (Liber I Paralipomenon 7, 11)
Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salis decem et octo milia (Liber I Paralipomenon 18, 12)
Porro Meselemiae filii et fratres eorum robustissimi decem et octo. (Liber I Paralipomenon 26, 9)
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia, argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia, ferri quoque centum milia talentorum. (Liber I Paralipomenon 29, 7)
Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum (Liber II Paralipomenon 4, 1)
altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. (Liber II Paralipomenon 4, 2)
Similitudo quoque boum erat subter illud, in circuitu circumdabant illud — decem cubitis — duobus versibus alvum maris circuibant boves fusiles in una fusione cum mari. (Liber II Paralipomenon 4, 3)
Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur. (Liber II Paralipomenon 4, 6)
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)