Znaleziono 2073 Wyniki dla: Deus testimonium

  • Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)

  • Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21, 3)

  • Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)

  • Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)

  • Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)

  • Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)

  • Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 19)

  • Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 20)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina