Znaleziono 2718 Wyniki dla: Eli
Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; (Epistula II ad Timotheum 4, 10)
Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. (Epistula II ad Timotheum 4, 13)
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; (Epistula II ad Timotheum 4, 16)
Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. (Epistula II ad Timotheum 4, 20)
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, (Epistula ad Titum 1, 5)
Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. (Epistula ad Titum 1, 15)
Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; (Epistula ad Titum 3, 8)
sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus. (Epistula ad Titum 3, 11)
quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. (Epistulam ad Philemonem 1, 13)
tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. (Epistula ad Hebraeos 1, 4)
Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: “Et adorent eum omnes angeli Dei”. (Epistula ad Hebraeos 1, 6)
et: “Tu in principio, Domine, terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)