Znaleziono 54 Wyniki dla: Elias

  • Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur”. (Liber I Regum 18, 27)

  • dixit Elias omni populo: “Venite ad me”. Et, accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat; (Liber I Regum 18, 30)

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • Dixitque Elias ad eos: “Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis!”. Quos cum comprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi. (Liber I Regum 18, 40)

  • Et ait Elias ad Achab: “Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est”. (Liber I Regum 18, 41)

  • Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)

  • Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. (Liber I Regum 19, 1)

  • Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudae et dimisit ibi puerum suum. (Liber I Regum 19, 3)

  • Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “Quid agis hic, Elia?”. (Liber I Regum 19, 13)

  • Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum, (Liber I Regum 19, 19)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris”. Et abiit Elias. (Liber II Regum 1, 4)

  • At illi dixerunt: “Vir in veste pilosa et zona pellicea accinctis renibus”. Qui ait: “Elias Thesbites est”. (Liber II Regum 1, 8)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina