Znaleziono 163 Wyniki dla: Filia
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; (Liber Psalmorum 45, 11)
Filia Tyri cum muneribus; vultum tuum deprecabuntur divites plebis. (Liber Psalmorum 45, 13)
Gloriosa nimis filia regis intrinsecus, texturis aureis circumamicta. (Liber Psalmorum 45, 14)
Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis; (Liber Psalmorum 137, 8)
Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo. (Liber I Maccabaeorum 10, 57)
Quam pulchri sunt pedes tui in calceamentis, filia principis! Flexurae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 2)
Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. (Liber Ecclesiasticus 22, 3)
Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. (Liber Ecclesiasticus 22, 4)
Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)
In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi. (Liber Ecclesiasticus 26, 13)
Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. (Liber Ecclesiasticus 36, 23)
Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat; (Liber Ecclesiasticus 42, 9)