Znaleziono 150 Wyniki dla: Foedus arca
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)
Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. (Prophetia Osee 10, 4)
Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)
Et tuli virgam meam, quae vocabatur Gratia, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum, quod percussi cum omnibus populis. (Prophetia Zachariae 11, 10)
qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. (Epistula I Petri 3, 20)
Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terraemotus et grando magna. (Apocalypsis Ioannis 11, 19)