Znaleziono 98 Wyniki dla: Gog
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 20)
Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: (Evangelium secundum Lucam 4, 33)
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. (Evangelium secundum Lucam 4, 38)
Et erat praedicans in synagogis Iudaeae. (Evangelium secundum Lucam 4, 44)
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. (Evangelium secundum Lucam 6, 6)
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, (Evangelium secundum Lucam 8, 41)
Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum”. (Evangelium secundum Lucam 8, 49)
Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! (Evangelium secundum Lucam 11, 43)
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: (Evangelium secundum Lucam 12, 11)